- PUDOR
- I.PUDORab antiquis, tamquam numen. colebatur, eiusque ara fuit Athenis, in Acropoli, ut ait Hesych. a Graecis muliebri formâ est effictus.II.PUDORapud Statium, Theb. l. 2. v. 231.Candida purpureum fusae super ora pudorem:nihil aliud est quam rubor, quemille in genis, (ubi eius sedes, Plin. l. 11. c. 37.) efficit. Ut Rosa pudoricolor dicitur, quam mille lecis cum Virginum colore Poetae componunt: Musaeus quidem et Nonnus adeo, ut sub pedibus etiam formosarum rosas inveniant. Et sic Columella. l. 10.Tum quae pallet humi, quae frondes purpurat auro,Ponatur viola, et nimium rosa plena pudoris.H. e. semper rubens. Uti de Aurora Mart. Capella, l. 2.——— Ambrosium promens aurora pudorem.Quam proin et vetus Poeta pudoricolorem vocavit. Vide Columellam iterum d. l. et Zenonem Veronensem, Serm. 54. Color autem iste prorsus Virginalis. Euripides Phoenissis, v. 1493.Οὐ προκαλυπτομένα βοςτρυχώδεοςΑ῾βρὰ παρηΐδος, οὐδ᾿ ὑπὸ παρθενίαςΤὲν ὑπὸ βλεφάροις φοίνικ: ἐρύθημαΠροσώπου, αἰδουμένα φέρομαι ——Virg. de Lavinia, l. 12. v. 65.Flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignemSubiecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.Indum sanguineô veluti violaverit ostrôSi quis ebur, vel mista rubent ubi lilia multaAlba rosâ, tales virgo dedit ere colores.Ubi caute Sanguineum ostrum dixit, purpureum, illud alterum, violaceum ferrugineumque, excludens. Quam in rem vide plurae apud Bathium ad Statium, d. l. nec non. l. 5. v. 296. Pudibundae dies, supra Frons. et infra Verecundia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.